monumenta.ch > Orosius > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 8, 13
non enim ut vermis, cui spinae rigor non est, et in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sed alternis intenta conatibus latera sinuosa circumfert, ut per exteriorem spinae curvaturam rigentem costarum aciem tendat, costis autem natura ad summum rectis squamarum ungulas figat; quod vicissim et celeriter agendo non solum plana perlabitur, sed etiam convexa conscendit, tot vestigiis instructa quot costis.